#I Machab. XI#I Machab. XII#I Machab. XIII
Eo tempore reversus est Tryphon de Arabia reducens Antiochum adolescentem, et imposuit ei diadema. Et congregati sunt ad eum exercitus quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra Demetrium, et fugit. Et obtinuerunt Antiochus, et Tryphon Antiochiam. Et scripsit Antiochus adolescens Jonathae dicens: Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates ut sis de amicis regis. Et misit illi vasa aurea, dans ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream. Et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri, usque ad fines Aegypti, et exiit Jonathas, et perambulabat civitates, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice. Azotenses vero prius resistentes ei, postea dederunt ei dexteras; et accepit obsides ex eis, et misit eos in Jerusalem, et perambulabat regiones, usque in Damascum, agens regni negotia. Et audivit Jonathas quia principes Demetrii, qui erant in Cades Galilaeae cum exercitu magno, volebant eum removere a negotio regni. Et occurrens illis, relinquens fratrem suum Simonem intra provinciam, congressus est cum eis, et fugerunt omnes qui erant cum Jonatha praeter duos, et scidit Jonathas vestimenta sua, et oravit. Et aggressus hostes convertit eos in fugam, et redierunt ad eum, qui recesserant ab eo, et insecutus est hostes, usque ad castra eorum, qui erant in Cades, et ceciderunt ex eis tria millia, et rediit Jonathas in Jerusalem. Et misit Romam renovare cum eis amicitiam. Spartiatis quoque scripsit, quos supra Lacedaemonios diximus, dicens: Pridem scripsit nobis Darius rex vester, sub Onia summo sacerdote Judaeorum, quia de genere Abrahae estis et fratres nostri, et fecimus vobiscum fraternitatem. Ex tunc memores sumus vestri in sacrificiis et observationibus nostris, sicut decet nos meminisse fratrum; et nunc misimus ad vos, ut innovemus fraternitatem. Et rescripserunt Spartiatae: Pecora nostra, et possessio nostra vestra sint, et vestra nostra. Et innovata est fraternitas. Et audivit Jonathas quod iterum egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, et egressus est adversus eos. Qui cum audissent adventum Jonathae nocte fugerunt, relinquentes focos in castris, et mane insecutus est eos Jonathas; et non comprehendit, transierant enim flumen Eleutherum. Et divertit Jonathas ad Arabes, qui dicuntur Zabadaei, et percussit eos. Simon autem in Joppem declinavit. Audierat enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii, et posuit ibi custodes, et rediit Jonathas in Jerusalem, et innovavit muros in ea, munivit eam valde inter arcem, et civitatem, ut esset civitas singularis in terra, et nec emant, nec vendant, id est non indigentes bonis aliorum. Eo tempore cogitavit Tryphon occidere Antiochum adolescentem, et imponere sibi diadema, sed timuit Jonathan strenuum defensorem Antiochi. Et elegit ut eum prius occideret; scripsitque Jonathae, ut occurreret ei in Bethsan. Et venit ad eum Jonathas cum centum quadraginta millibus virorum. Vidensque Tryphon quod non posset extendere manus in eum, honoravit eum, dans ei munera, et praecipiens exercitibus suis, ut obedirent ei sicut sibi. Et ait Jonathae: Ut quid vexasti populum. Elige tibi paucos, et veni mecum Ptolemaidem, et tradam eam tibi, et reliqua praesidia, et exercitum, et universos ministeriales regni, et redibo. Et credidit ei Jonathas, et remisit in Judaeam exercitum, et retinuit tantum tria millia, ex quibus dimisit in Galilaeam duo millia. Et erant mille cum eo. Cumque intrasset Ptolemaidem, ligaverunt eum cives, et omnes qui erant cum eo interfecerunt. Et planxit omnis terra Juda Jonathan, aestimans occisum esse. Et dixerunt gentes, qui erant in circuitu Judaeae: Non habent principem, tollamus de hominibus memoriam eorum. Et congregavit Tryphon exercitum ut veniret in terram Juda, ut attereret eam. Timensque populus ascendit in Jerusalem, et ait Simoni: Tu es dux noster loco Judae, et Jonathae fratris tui.